SANCTA MISSA SOLEMNIS IN
DEDICATIONIS ECCLESIÆ
DE ECCLESIA DEDICATIONE
SEU CONSECRATIONE
Quando autem Ecclesia fuerit dedicanda, debet Archidiaconus prænuntiare Clero, et populo, quibus est Ecclesia consecranda, ut priusquam consecretur, jejunent. Nam Pontifex consecrans, et qui petunt sibi Ecclesiam consecrari, præcedenti die jejunare debent. Sane sero ante diem dedicationis, Pontifex parat Reliquias in altari consecrando includendas, ponens eas in decenti et mundo vasculo, cum tribus granis thuris; ponit etiam in eo chartulam de pergameno, scriptam sub hac forma.
MDXXXIV die N. mensis N. Ego N. Episcopus N. consecravi Ecclesiam, et altare hoc, in honorem sancti N. et Reliquias sanctorum Martyrum N. et N. in eo inclusi, et singulis Christi fidelibus, hodie unum annum, et in die anniversario consecrationis hujusmodi ipsam visitantibus quadraginta dies de vera indulgentia, in forma Ecclesiæ consueta concessi.
Sigillans ipsum vasculum diligenter, et illud in honesto, et mundo loco, vel sub tentorio ante fores Ecclesiæ consecrandæ parato ponens, et super ornatum feretrum decenter collocans, cum duobus candelabris et luminaribus ardentibus.
Celebrandæque sunt vigiliæ ante Reliquias ipsas, et canendi Nocturni, et Matutinæ Laudes, in honorem Sanctorum, quorum Reliquiæ sunt recondendæ imagines vero, cruces, et alia ipsa nocte remaneant in Ecclesia consecranda.
Parantur etiam in Ecclesia, quæ ad dedicationem ipsius Ecclesiæ et altaris sunt necessaria videlicet sanctum Chrisma in vasculo et ampulla, Oleum sanctum Catechumenorum, etiam in vasculo et ampulla; duæ libræ thuris, cujus medietas sit in granis, thuribulum cum navicula et cochleari; vas cum prunis ardentibus; vas cum cineribus, pro quantitate Ecclesiæ; vas cum sale; vas vini; aspersorium factum de herba hyssopi; mantilia ex tela grossa, ad extergendam mensam altaris, quoties expedierit; coopertura linea cerata, ad mensuram altaris, pro quolibet altari consecrando, quinque cruces parvæ etiam pro quolibet altari consecrando factæ de candelis ceræ subtilibus; aliquæ spatulæ ligneæ parvæ, ad abradendum de altari combustiones candelarum et thuris; vas in quo ipsæ rasuræ deponantur; calx, arena, sive tegula trita ad faciendum cæmentum, pro liniendo sepulcro Reliquiarum et junctura mensæ altaris cum stipite; cæmentarius qui hoc agat; duo intortitia accensa, quæ semper præcedant Pontificem, quocumque ierit; vasa cum aqua, ad abluendas manus Pontificis, et medulla panis, ac mantilia, pro extergendis manibus; duæ libræ bombycis pro extergendis crucibus unctis, quæ fiunt in parietibus Ecclesiæ, et in stipite altaris; duo vasa cum aqua benedicenda, unum extra Ecclesiam, et aliud intus in presbyterio; tobaleæ novæ mundæ, et vasa, atque ornamenta ad cultum Dei, et Ecclesiæ, et altaris, postquam consecrata fuerint, pertinentia, benedicenda. Item depingantur in parietibus Ecclesiæ intrinsecus per circuitum duodecim cruces, circa decem palmos super terram, videlicet tres pro quolibet, ex quatuor parietibus. Et ad caput cujuslibet crucis figatur unus clavus, cui affigatur una candela unius unciæ. Scala, super quam ascendens Pontifex possit attingere ipsas duodecim cruces. Fontes Ecclesiæ, in quibus conservatur aqua benedicta, vacui sint, et bene mundi. Et provideatur, quod Ecclesia possit exterius libere circumire.
Pontifex mane in suo habitu quotidiano venit ad Ecclesiam: ordinat in Ecclesia consecranda, quæ ordinanda sunt; et ejus jussu accenduntur præmissæ duodecim candelæ, et faldistorium ornatum ponitur supra tapete in medio Ecclesiæ; et mox Pontifex exit ab Ecclesiam, cunctis inde exire jussis, uno tantum Diacono amictu, alba, cingulo, et stola albi coloris parato intus remanente; et Ecclesiæ fores clauduntur.
Tunc Pontifex cum Clero, et populo accedit ad locum, ubi pridie Reliquiæ positæ fuerunt, et ibi incipit, et dicit voce submissa cum Clericis, septem Psalmos cum Antiphona Ne reminiscáris, etc. ut supra, pag. 74. sine Litaniis, induens interim amictum, albam, cingulum, stolam, et pluviale albi coloris, accipiens mitram simplicem in capite, et baculum pastoralem in manu sinistra. Alter quoque Diaconus paratus similiter amictu, alba, cingulo, et stola albi coloris; Subdiaconus etiam amictum, albam, et cingulum indutus; Acolythi, et alii ministri superpelliceis parati adsint. Septem Psalmis expletis, redit Pontifex cum ministris ante fores Ecclesiæ consecrandæ, et parato ibi alio super tapete faldistorio, Pontifex deposito baculo pastorali, et stans sine mitra inchoat, et schola prosequitur Antiphonam, ton. 1.
Adésto Deus unus omnípotens, Pater, Fílius, et Spíritus Sanctus.
Deinde dicit stans eodem modo:
Orémus.
Actiónes nostras, quǽsumus, Dómine, aspirándo præveni, et adjuvándo proséquere; ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incípiat, et per te cœpta finiátur. Per Christum Dóminum nostrum.
℞. Amen.
Qua dicta, Pontifex, accepta mitra, procumbit supra faldistorium ibidem præparatum, et cantores incipiunt Litanias, ut supra, pag. 32. et eas prosequuntur usque ibi Ab omni malo, Líbera, etc. Tunc surgens Pontifex ab accubitu, et stans cum mitra, benedicit ibidem aquam, et sal, prout supra habetur, pag. 123. Expleta aquæ benedictione, Pontifex stans sine mitra, aspergit se et circumstantes cum illa, inchoans, schola prosequente, Antiphonam, ton 7.
Aspérges me, Dómine, hyssópo, et mundábor: lavábis me, et super nivem dealbábor.
Qua incepta, imposita sibi mitra, stans ante fores Ecclesiæ, præcedentibus ipsum duobus Acolythis cum candelis accensis, incipit circuire ad manum dexteram, procedens cum Clero et populo, et aspergens cum ipsa aqua forinsecus parietes Ecclesiæ, in superiori parte eorum, et cœmeterium, dicens semper.
In nómine Patris, + et Fílii, + et Spíritus + Sancti.
Fundáta est domus Dómini super vérticem móntium, et exaltáta est super omnes colles, et vénient ad eam omnes Gentes, Et dicent: Glória tibi, Dómine.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos. Et dicent: Glória tibi, Dómine.
Expleto circuitu, Pontifex perveniens ante ostium, stans ibidem versus ad ostium, depositis aspersorio et mitra, dicit:
Orémus. Et ministri, seu Diaconus: Flectámus génua. ℞. Leváte.
Omnípotens sempitérne Deus, qui in omni loco dominatiónis tuæ totus assístis, totus operáris; adésto supplicatiónibus nostris, et hujus domus, cujus es fundátor, esto protéctor; nulla hic nequítia contráriæ potestátis obsístat, sed virtúte Spíritus Sancti operánte, fiat hic tibi semper purum servítium, et devóta libértas. Per Christum Dóminum nostrum.
℞. Amen.
Quo dicto, Pontifex, acceptis mitra et baculo pastorali, ad ostium Ecclesiæ appropinquans, percutit illud semel cum inferiori parte ejusdem baculi pastoralis, superliminare, dicens intelligibili voce.
Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ.
Diaconus intus existens, dicit alta voce:
Quis est iste Rex glóriæ?
Pontifex respondet:
Dóminus fortis, et potens: Dóminus potens in prœlio.
Deinde Pontifex deposito baculo pastorali, et accepto aspersorio, iterum circuit Ecclesiam cum Clero et populo, incipiens ad eamdem manum dexteram, aspergendo parietes juxta fundamentum ipsorum, et cœmeterium, dicens semper:
In nómine Patris, + et Fílii, + et Spíritus + Sancti.
Interim schola cantat Responsorium ton. 8.
Bénedic, Dómine, domum istam, quam ædeificávi nómini tuo. Veniéntium in loco isto: Exáudi preces in excélso sólio glóriæ tuæ.
℣. Dómine, si convérsus fúerit pópulus tuus et égerit pœniténtiam, veniénsque oráverit in loco isto. Exáudi preces in excélso sólio glóriæ tuæ.
Expleto circuitu, Pontifex perveniens ante ostium, stans ibidem versus ad illud, depositis aspersorio et mitra, dicit:
Orémus. Et ministri: Flectámus génua. ℞. Leváte.
Omnípotens sempitérne Deus, qui per Fílium tuum, angulárem scílicet lápidem, duos ex divérso veniéntes, ex circumcisióne et præpútio paríetes, duósque greges óvium sub uno eodémque pastóre unísti; da fámulis tuis per hæc nostræ devotiónis officia indissolúbile vínculum charitátis, ut nulla divisióne méntium, nulláque perversitátis varietáte sequestréntur, quos sub uníus regímine pastóris unus grex cóntinet, uniúsque, te custóde, ovílis septa conclúdunt. Per Christum Dóminum nostrum.
℞. Amen.
Tum acceptis mitra, et baculo pastorali, appropinquans iterum ad ostium, percutit secundo cum eodem baculo pastorali, superliminare, dicens simili voce ut prius:
Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ.
Diaconus intus existens, dicit:
Quis est iste Rex glóriæ?
Pontifex respondet:
Dóminus fortis, et potens: Dóminus potens in prœlio.
In nómine Patris, + et Fílii, + et Spíritus + Sancti.
Interim schola cantat Responsorium ton. 2.
Tu, Dómine universórum, qui nullam habes indigéntiam, voluísti templum tuum fieri in
nobis. Consérva domum istam immaculátam in ætérnum, Dómine.
℣. Tu elegísti, Dómine, domum istam ad invocándum nomen tuum in ea, ut esset domus
oratiónis et obsecratiónis pópulo tuo. Consérva domum istam immaculátam in ætérnum, Dómine.
Expleto cantu et circuitu, cum Pontifex pervenerit ante ostium, stans ibidem versus ad illud, depositis aspersorio et mitra, dicit:
Orémus. Et ministri: Flectámus génua. ℞. Leváte.
Omnípotens, et miséricors Deus, qui Sacerdótibus tuis tantam præ cæteris grátiam contulísti, ut quidquid in tuo Nómine digne perfectéque ab eis ágitur, a te fieri credátur: quǽsumus imménsam cleméntiam tuam, ut quidquid modo visitatúri sumus, vísites; et quidquid benedictúri sumus, benedícas; sitque ad nostræ humilitátis intróitum, Sanctórum tuórum méritis, fuga dæmonum, Angeli pacis ingréssus. Per Christum Dóminum nostrum.
℞. Amen.
Tum acceptis mitra et baculo pastorali, appropinquans tertio ostium Ecclesiæ percutit iterum superliminare cum eodem baculo pastorali, dicens:
Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ.
Diaconus intus existens, dicit:
Quis est iste Rex glóriæ?
Pontifex, et universus Clerus respondet:
Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
Adjicientes:
Aperíte. Aperíte. Aperíte.
Pontifex facit crucem super liminare in ostio cum inferiore parte baculi pastoralis, dicens:
Ecce crucis + signum; fúgiant phantásmata cuncta.
Et aperto ostio, intrat Ecclesiam solus cum ministris, clericis, et choro, et cæmentariis, qui collocare et linire debent lapidem super sepulcrum Reliquiarum, et mensam altaris, si est remota, aut separata a stipite, dimisso ab extra Clero et populo, et clauso Ecclesiæ ostio post eos. Ingressus autem Pontifex Ecclesiam, dicit intelligibili voce:
Pax huic dómui.
Et Diaconus, qui est intus, respondet:
In intróitu vestro.
Et omnes dicunt:
Amen.
Tum schola, sive cantores cantant Antiphonam, ton. 5.
Pax ætérna ab Ætérno huic dómui. Pax perénnis, Verbum Patris, sit pax huic dómui. Pacem pius Consolátor huic præstet dómui.
Qua dicta, cantant etiam sequentem Antiphonam ton. 8.
Zachæe, festínans descénde, quia hódie in domo tua opórtet me manére. At ille festínans descéndit, et suscépit illum gáudens in domum suam. Hódie huic dómui salus Deo facta est, allelúja.
Hæc dum cantantur, Pontifex procedit usque ad medium Ecclesiæ, ubi faldistorium paratum est; et expletis prædictis Antiphonis, depositis baculo et mitra, flexis ibi genibus, versus ad altare majus inchoat, schola prosequente, hymnum:
Veni Creátor Spíritus, mentes tuórum vísita,
Imple supérna grátis, quæ tu creásti, péctora.
Finito primo versu, surgit Pontifex, et stat usque ad finem sine mitra.
Qui díceris Paráclitus, altíssimi donum Dei,
fons vivus, ignis, cáritas, et spiritális únctio.
Tu septifórmis múnere, dígitus paternæ déxteræ,
Tu rite promíssum Patris, sermóne ditans gúttura.
Accénde lumen sénsibus; infunde amórem córdibus,
Infírma nostri córporis virtúte firmans pérpeti.
Hostem repéllas lóngius, pacémque dones prótinus;
Ductóre sic te prævio vitemus omne noxium.
Per te sciámus da Patrem, noscamus atque Filium;
Teque utriúsque Spíritum credamus omni témpore.
Deo Patri sit glória, et Fillio, qui a mórtuis
Surréxit, ac Paráclito, in sæculórum sæcula.
Amen.
Interim unus ex Ministris spargit cinerem per pavimentum Ecclesiæ, in modum Crucis, faciendo ex eo lineas duas, quamlibet latitudinis fere unius palmi, unam ab angulo Ecclesiæ ad sinistram manum per principalem portam intrantis ad angulum transversum illius, id est, dexteram intrantis, ad caput Ecclesiæ; et aliam ab angulo Ecclesiæ ad dexteram manum intrantis, ad angulum transversum illius, id est sinistram ipsius, ad caput Ecclesiæ; vel si Ecclesia sit magna, fieri possunt loco primæ lineæ viginti quatuor Areolæ æquali spatio distantes, ex cinere; et loco secundæ, viginti tres.
Finito hymno, Pontifex accepta mitra, accumbit super faldistorium, et schola iterum incipiet et prosequitur Litanias, ut supra, pag. 32 in quibus suo loco nominetur bis Sanctus ille, in cujus honore et nomine Ecclesia vel altare dedicatur, et illi, quorum Reliquiæ in eo includuntur.
Kyrie, eléison.
Kyrie, eléison.
Christe, eléison.
Christe, eléison.
Kyrie, eléison.
Kyrie, eléison.
Christe, áudi nos.
Christe, áudi nos.
Christe, exáudi nos.
Christe, exáudi nos.
Pater de cœlis Deus.
Miserere nobis.
Fili Redémptor mundi Deus.
Miserere nobis.
Spíritus sancte Deus.
Miserere nobis.
Sancta Trínitas unus Deus.
Miserere nobis.
Sancta María.
Ora pro nobis.
Sancta Dei Génetrix.
Ora pro nobis.
Sancta Virgo Vírginum.
Ora pro nobis.
Sancte Míchael.
Ora pro nobis.
Sancte Gábriel.
Ora pro nobis.
Sancte Ráphael.
Ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli, et Archángeli.
Oráte pro nobis.
Omnes sancti beatórum Spirítuum órdines.
Oráte pro nobis.
Sancte Joánnes Baptísta.
Ora pro nobis.
Sancte Joseph.
Ora pro nobis.
Omnes sancti Patriárchæ, et Prophétæ.
Oráte pro nobis.
Sancte Petre.
Ora pro nobis.
Sancte Paule.
Ora pro nobis.
Sancte Andréa.
Ora pro nobis.
Sancte Jacóbe.
Ora pro nobis.
Sancte Joánnes.
Ora pro nobis.
Sancte Thoma.
Ora pro nobis.
Sancte Jacóbe.
Ora pro nobis.
Sancte Philíppe.
Ora pro nobis.
Sancte Bartholomæe.
Ora pro nobis.
Sancte Matthaee.
Ora pro nobis.
Sancte Simon.
Ora pro nobis.
Sancte Thaddæe.
Ora pro nobis.
Sancte Mathía.
Ora pro nobis.
Sancte Bárnaba.
Ora pro nobis.
Sancte Luca.
Ora pro nobis.
Sancte Marce.
Ora pro nobis.
Omnes sancti Apóstoli, et Evangelístæ.
Oráte pro nobis.
Omnes sancti Discípuli Dómini.
Oráte pro nobis.
Omnes sancti Innocéntes.
Oráte pro nobis.
Sancte Stéphane.
Ora pro nobis.
Sancte Laurénti.
Ora pro nobis.
Sancte Vincénti.
Ora pro nobis.
Sancti Fabiáne et Sebastiáne.
Oráte pro nobis.
Sancti Joánnes et Paule.
Oráte pro nobis.
Sancti Cosma et Damiáne.
Oráte pro nobis.
Sancti Gervási et Protási.
Oráte pro nobis.
Omnes sancti Mártyres.
Oráte pro nobis.
Sancte Silvéster.
Ora pro nobis.
Sancte Gregóri.
Ora pro nobis.
Sancte Ambrósi.
Ora pro nobis.
Sancte Augustíne.
Ora pro nobis.
Sancte Hierónyme.
Ora pro nobis.
Sancte Martíne.
Ora pro nobis.
Sancte Nicoláe.
Ora pro nobis.
Omnes sancti Pontífices et Confessóres.
Oráte pro nobis.
Omnes sancti Doctóres.
Oráte pro nobis.
Sancte Antóni.
Ora pro nobis.
Sancte Benedícte.
Ora pro nobis.
Sancte Bernárde.
Ora pro nobis.
Sancte Domínice.
Ora pro nobis.
Sancte Francísce.
Ora pro nobis.
Omnes sancti Sacerdótes et Levítæ.
Oráte pro nobis.
Omnes sancti Mónachi, et Eremítæ.
Oráte pro nobis.
Sancta María Magdaléna.
Ora pro nobis.
Sancta Agatha.
Ora pro nobis.
Sancta Lúcia.
Ora pro nobis.
Sancta Agnes.
Ora pro nobis.
Sancta Cæcília.
Ora pro nobis.
Sancta Catharína.
Ora pro nobis.
Sancta Anastásia.
Ora pro nobis.
Omnes Sanctæ Vírgines et Víduæ.
Oráte pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctæ Dei.
Intercédite pro nobis.
Propítius esto.
Parce nobis, Dómine.
Propítius esto.
Exáudi nos, Dómine.
Ab omni malo.
Líbera nos, Dómine.
Ab omni peccáto.
Líbera nos, Dómine.
Ab ira tua.
Líbera nos, Dómine.
A flagéllo terræmótus.
Líbera nos, Dómine.
A peste, fame, et bello.
Líbera nos, Dómine.
A subitánea et improvísa morte.
Líbera nos, Dómine.
Ab insídiis diáboli.
Líbera nos, Dómine.
Ab ira, et ódio, et omni mala voluntáte.
Líbera nos, Dómine.
A spíritu fornicatiónis.
Líbera nos, Dómine.
A fúlgure et tempestáte.
Líbera nos, Dómine.
A morte perpétua.
Líbera nos, Dómine.
Per mystérium sanctæ Incarnatiónis tuæ.
Líbera nos, Dómine.
Per Advéntum tuum.
Líbera nos, Dómine.
Per Nativitátem tuam.
Líbera nos, Dómine.
Per Baptísmum et sanctum jejúnium tuum.
Líbera nos, Dómine.
Per Crucem et Passiónem tuam.
Líbera nos, Dómine.
Per Mortem et Sepultúram tuam.
Líbera nos, Dómine.
Per sanctam Resurrectiónem tuam.
Líbera nos, Dómine.
Per admirabilem Ascensiónem tuam.
Líbera nos, Dómine.
Per Advéntum Spíritus Sancti Parácliti.
Líbera nos, Dómine.
In die Judícii, líbera nos, Dómine.
Líbera nos, Dómine.
Peccatóres.
Te rogámus, áudi nos.
Ut nobis parcas, te rogámus.
Te rogámus, áudi nos.
Ut nobis indúlgeas, te rogámus.
Te rogámus, áudi nos.
Ut ad veram pœniténtiam nos perdúcere dignéris.
Te rogámus, áudi nos.
Ut Ecclésiam tuam sanctam régere, et conserváre dignéris.
Te rogámus, áudi nos.
Ut Domnum Apostólicum, et omnes Ecclesiásticos Ordínes in sancta religióne conserváre dignéris.
Te rogámus, áudi nos.
Ut inimícos sanctæ Ecclésiæ humiliáre dignéris.
Te rogámus, áudi nos.
Ut régibus et princípibus christiánis pacem et veram concórdiam donáre dignéris.
Te rogámus, áudi nos.
Ut cuncto pópulo Christiáno pacem et unitátem largíri dignéris.
Te rogámus, áudi nos.
Ut nosmetípsos in tuo sancto servítio confortáre, et conserváre dignéris.
Te rogámus, áudi nos.
Ut mentes nostras ad cœléstia desidéria érigas, te rogámus, áudi nos.
Te rogámus, áudi nos.
Ut ómnibus benefactóribus nostris sempitérna bona retríbuas.
Te rogámus, áudi nos.
Ut ánimas nostras, fratrum, propinquórum, et benefactórum nostrórum ab ætérna damnatióne erípias.
Te rogámus, áudi nos.
Ut fructus terræ dare et conserváre dignéris.
Te rogámus, áudi nos.
Postquam autem dictum fuerit:
Ut ómnibus Fidélibus defúnctis réquiem ætérnam donáre dignéris,
℞. Te rogámus, audi nos.
Pontifex ab accubitu surgit, et baculum pastoralem in sinistra tenens, dicit in eodem tono:
Ut locum istum visitare digneris.
℞. Te rogamus, áudi nos.
Secundo dicit:
Ut in eo Angelórum custódiam deputáre dignéris.
℞. Te rogámus, áudi nos.
Deinde dexteram in altum extendens, producit communiter super Ecclesiam et altare consecrandum ter successive signum crucis, dicens primo:
℞. Te rogámus, áudi nos.
Secundo dicit:
Ut Ecclésiam, et altáre hoc, ad honórem tuum, et nomen Sancti N. consecránda benedícere, + et sanctificáre + dignéris.
℞. Te rogámus, áudi nos.
Tertio dicit:
Ut Ecclésiam, et altáre hoc, ad honórem tuum, et nomen Sancti N. consecránda benedícere, + et sanctificáre, + et consecráre + dignéris.
℞. Te rogámus, áudi nos.
Quo facto, deposito baculo pastorali, iterum accumbit super faldistorium, schola Litanias resumente, et perficiente; quibus finitis, ab accubitu surgit, deposita mitra, et stans ibidem versus ad altare majus, dicit intelligibili voce:
Orémus. Et ministri: Flectámus génua. ℞. Leváte.
Præveniat nos, quǽsumus, Dómine, misericórdia tua: et intercedéntibus ómnibus Sanctis tuis, voces nostras cleméntia tuæ propitiatiónis antícipet. Per Christum Dóminum nostrum.
℞. Amen.
Alia oratio.
Orémus.
Magnificáre, Dómine Deus noster, in Sanctis tuis, et hoc in templo tibi ædificáto appáre: ut qui cuncta in filiis adoptiónis operáris, ipse semper in tua hæreditáte laudéris. Per Christum Dóminum nostrum.
℞. Amen.
Finitis orationibus, schola incipit et prosequitur Antiphonam ton. 6.
O quam metuendus est locus iste: vere non est hic aliud, nisi domus Dei, et porta cœli.
Canticum Zachariæ. Luc. 1.
BEnedíctus Dóminus Deus Israel: * quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ.
Repetitur tota Antiphona.
Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David puéri sui.
Repetitur Antiphona, ut prius.
Sicut locútus est per os Sanctórum, * qui a sæculo sunt, Prophetárum ejus.
Repetitur iterum Antiphona, ut supra.
Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
Repetitur Antiphona
Jusjurándum, quod jurávit ad Abraham patrem nostrum, * datúrum se nobis.
Repetitur iterum Antiphona
Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
Iterum repetitur Antiphona
In sanctitáte et justítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
Repetitur ut prius Antiphona
Et tu puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias ejus.
Antiphona repetitur ut prius.
Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus, * in remissiónem peccatórum eorum.
Repetitur, ut prius, Antiphona
Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos óriens ax alto.
Repetitur, ut prius, Antiphona.
Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in
viam pacis.
Glória Patri, etc.
Sicut erat, etc.
Tandem iterum Antiphona repetitur.
Interim, dum præmissa cantantur, Pontifex, acceptis mitra et baculo pastorali, incipiens ab angulo Ecclesiæ ad sinistram intrantis, prout supra lineæ factæ sunt, cum extremitate baculi pastoralis scribit super cineres alphabetum Græcum, ita distinctis litteris, ut totum spatium occupent, his videlicet.
Deinde simili modo incipiens ab angulo Ecclesiæ ad dexteram intrantis, scribit alphabetum Latinum, super cineres distinctis litteris, his videlicet:
Α Β Γ Δ E Z H Θ I K Λ M N Ξ O Π P Σ T ϒ Φ X Ψ Ω
A B C D E F G H I K L M N O Q R S T V X Z
Post hæc Pontifex cum mitra accedit versus altare majus consecrandum, et distans ab illo spatio congruenti, depositis baculo et mitra, genuflexus, competenti voce, dicit:
Deus, in adjutórium meum inténde.
Quo dicto, Pontifice surgente, Chorus respondet:
Dómine, ad adjuvándum me festína.
Tum Pontifex stans sine mitra in eodem loco, dicit:
Glória Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Chorus respondet:
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in sæcula sæculórum. Amen.
Et id eisdem modo et loco, secundo, et tertio fit, voce semper altius elevata. Quibus dictis, Pontifex stans in eodem loco cum mitra benedicit aliam aquam cum sale, cinere, et vino, incipiens absolute exorcismum salis.
Exorcízo te, creatúra salis, in nómine Dómini nostri Jesu Christi, qui Apóstolis suis ait: Vos
estis sal terræ; et per Apóstolum dicit: Sermo vester semper in grátia sale sit conditus; ut
sancti + ficéris ad consecratiónem hujus Ecclésiæ et altáris, ad expelléndas omnes dǽmonum
tentatiónes; et ómnibus, qui ex te súmpserint, sis ánimæ et córporis tutaméntum, sánitas,
protéctio, et confirmátio salútis. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium
tuum, qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et sæculum per ignem. R. Amen.
Deinde, deposita mitra, dicit:
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
DOmine Deus, Pater omnípotens, qui hanc grátiam cœlitus sali tribuere dignátus es, ut ex
illo possint univérsa condíri, quæ homínibus ad escam procreásti, béne+ dic hanc creatúram
salis, ad effugándum inimícum, et ei salúbrem medicínam immítte, ut proficiat suméntibus ad
ánimæ et córporis sanitátem. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
Tum, assumpta mitra, dicit absolute exorcismum aquæ.
EXorcízo te, creatúra aquæ, in nómine Dei Pa + tris, et Fí + lii, et Spíritus + Sancti, ut
repéllas diábolum a término justórum, ne sit in umbráculis hujus Ecclésiæ, et altáris. Et tu,
Dómine Jesu Christe, infúnde Spíritum Sanctum in hanc Ecclésiam tuam, et altáre, ut
proficiat ad sanitátem córporum, animarúmque adorántium te, et magnificétur Nomen tuum in
géntibus; et incréduli corde convertántur ad te, et non hábeant álium Deum, præter te
Dóminum solum, qui ventúrus es judicáre vivos et mórtuos, et sǽculum per ignem.
R. Amen.
Deinde deposita mitra, dicit:
V. Dómine exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
DOmine Deus, Pater omnípotens, statútor ómnium elementórum, qui per Jesum Christum
Fílium tuum Dóminum nostrum eleméntum hoc aquæ in salútem humáni géneris esse
voluísti, te súpplices deprecámur, ut, exaudítis oratiónibus nostris, eam tuæ pietátis aspéctu
sánct + fices; atque ita ómnium spirítuum immundórum ab ea recédat incúrsio, ut ubicúmque
fúerit in nómine tuo aspérsa, grátia tuæ benedictiónis advéniat, et mala ómnia, te propitiánte,
procul recédant. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum
vivit et regnat Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen.
Tum, stans sine mitra, dicit super cineres.
Benedictio cinerum.
V. Dómine exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
OMnípotens sempitérne Deus, parce pœniténtibus, propitiáre supplicantibus: et míttere
dignéris sanctum Angelum tuum de cœlis, qui bene + dícat, et sanctí + ficet hos cíneres, ut
sint remédium salúbre ómnibus nomen sanctum tuum humíliter implorántibus, ac semetípsos
pro consciéntia delictórum suórum accusántibus, ante conspéctum divínæ cleméntiæ tuæ
facínora sua deplorántibus, vel sereníssimam pietátem tuam supplíciter obnixéque
flagitántibus; et præsta, per invocatiónem sanctíssimi Nóminis tui, ut quicúmque eos super se
aspérserint, pro redemptióne peccatórum suórum, córporis sanitátem et ánimæ tutélam
percípiant. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.
Tum Pontifex accipit sal, et miscet cineri in modum crucis, dicens:
COmmíxtio salis, et cíneris páriter fiat: In nómine Pa + tris, et Fí + lii, et Spíritus + Sancti.
R. Amen.
Deinde accipiens pugillum de mistura salis et cinerum in modum crucis, ter immittit in
aquam, qualibet vice dicens:
COmmíxtio salis, cíneris, et aquæ páriter fiat: In nómine Pa + tris, et Fí + lii, et Spíritus +
Sancti. R. Amen.
Deinde, stans sine mitra, dicit super vinum.
Benedictio vini.
V. Dómine exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Domine Jesu Christe, qui in Cana Galilææ ex aqua vinum fecísti, quique es vitis vera: multíplica super nos misericórdiam tuam; et bene + dícere, et sancti + ficáre dignéris hanc creatúram vini, ut ubicúmque fusum fúerit, vel aspérsum, divínæ id benedictiónis tuæ opuléntia repleátur, et sanctificétur: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen.
Deinde mittit, in modum crucis, vinum in aquam ipsam, dicens:
Commíxtio vini, salis, cíneris et aquæ páriter fiat: In nómine Pa + tris, et Fí + lii, et Spíritus + Sancti.
℞. Amen.
V. Dómine exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, creátor et conservátor humáni géneris, et dator grátiæ spirituális, ac largítor ætérnæ salútis, emítte Spíritum Sanctum tuum super hoc vinum cum aqua, sale, et cinere mixtum: ut armátum cœléstis defensióne virtútis, ad consecratiónem hujus Ecclésiæ et altáris tui proficiat. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit, et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℞. Amen.
Tum Pontifex, assumpta mitra, dicit absolute super aquam prædictam.
Sanctificáre + per verbum Dei unda cœléstis, sancti + ficáre aqua calcáta Christi vestígiis; quæ móntibus pressa non cláuderis; quæ scópulis illísa non frángeris; quæ terris diffúsa non déficis. Tu sústines áridam, tu portas móntium póndera, nec demérgeris; tu cœlórum vértice continéris; tu circumfúsa per totum lavas ómnia, nec laváris. Tu fugiéntibus pópulis Hebræórum in molem duráta constrícta es; tu rursum alsis resolúta vortícibus Nili áccolas perdis, et hostilem globum freto sæviénte perséqueris: una, eadémque es salus fidélibus, et últio criminósis. Te per Móysen percússa rupes evómuit, neque ábdita cáutibus latére potuísti, cum majestátis império jussa prodires: tu gestáta núbibus imbre jucúndo arva fœcúndas. Per te, áridis æstu corpóribus, dulcis ad grátiam, salutáris ad vitam potus infúnditur: tu íntimis scatúriens venis, aut spíritum inclúsa vitálem, aut succum fértilem præstas, ne siccátis exinaníta viscéribus solémnes neget terra provéntus: per te inítium, per te finis exúltat; vel pótius ex Deo est, tuum ut términum nesciámus, aut tuórum, omnípotens Deus, cujus virtútum non néscii, dum aquárum mérita prómimus, óperum insígnia prædicámus. Tu benedictiónis
auctor, tu salútis origo: te supplíciter deprecámur ac quǽsumus, ut imbrem grátiæ tuæ super hanc domum cum abundántia tuæ + benedictiónis infúndas; bona ómnia largiáris; próspera tríbuas; advérsa repéllas; malórum facinórum dæmonem déstruas; Angelum lucis amícum, bonórum provisórem defensorémque constítuas. Domum in tuo nómine cœptam, te adjutóre perfectam, + benedíctio tua in longum mansúram confirmet. Tuum hæc fundaménta præsídium, cúlmina teguméntum, óstia intróitum, penetrália mereántur accéssum. Sit per illustratiónem vultus tui utílitas hóminum, stabílitas paríetum.
Tum Pontifex accedit ad ostium Ecclesiæ, et cum extremitate baculi pastoralis facit crucem in parte superiori, et aliam in parte inferiori intrinsecus.
Quo facto, deposito baculo, stans ibidem prosequitur, dicens:
Sit pósitis Crux invícta lumínibus; utríque postes grátiæ tuæ inscriptióne signéntur; ac per multitúudinem propitiatiónis tuæ visitatóribus domus sit pax cum abundántia, sobríetas cum modéstia, redundántia cum misericórdia. Inquietúdo omnis et calámitas longe recédant. Inópia, pestis, morbus, lánguor, incursúsque malórum spirítuum tua semper visitatióne discédant; ut tua fusa in hoc loco visitatiónis grátia exténsos ejus términos et átria circumácta percúrrat; sitque per cunctos ejus ángulos ac recéssus hujus gúrgitis purificátio per lavácrum, ut semper hic lætítia quiétis, grátia hospitalitátis, abundántia frugis, reveréntia religiónis, cópiaque sit salútis. Et, ubi invocátur sanctum nomen tuum, bonórum ómnium succédat cópia; malórum tentaménta procul effúgiant: et mereámur habére nobíscum Angelum pacis, castitátis, ac veritátis, qui semper ab ómnibus malis nos custódiat, prótegat, et deféndat. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit, et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℞. Amen.
Deinde redit ad dictum locum, ubi aquam benedixit, et stans ibidem versus ad altare majus,
mitram in capite tenens, dicit:
Deum Patrem omnipoténtem, fratres charíssimi, in cujus domo mansiónes multæ sunt,
súpplices deprecémur: ut habitáculum istud + benedícere, et custodíre dignétur, per
aspersiónem hujus aquæ cum vino, sale, et cínere mixtæ. Per Dóminum nostrum Jesum
Christum Fílium suum, Qui cum eo vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia
sǽcula sæculórum.
℞. Amen.
Post haec Pontifex procedit ad altare cum mitra, et ibidem inchoat, schola prosequente, Antiphonam sequentem ton. 4.
CONSECRATIO ALTARIS
Intróibo ad altáre Dei: ad Deum qui lætíficat juventútem meam.
Psalmus 42
Judica me, Deus, et discérne causam meam de gente non sancta: ab hómine iniquo, et
dolóso érue me.
Repetitur tota Antiphona prædicta, si necesse fuerit.
Quia tu es, Deus, fortitúdo mea: quare me repulísti, et quare tristis incédo, dum afflígit me
inimícus?
Iterum repetitur Antiphona.
Emítte lucem tuam, et veritátem tuam: ipsa me deduxérunt, et adduxérunt in montem
sanctum tuum, et in tabernácula tua.
Antiphona tota repetitur.
Et introíbo ad altáre Dei: ad Deum, qui lætíficat juventútem meam.
Iterum Antiphona repetitur.
Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus: quare tristis es, ánima mea? et quare contúrbas
me?
Repetitur, ut prius, Antiphona.
Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: salutáre vultus mei, et Deus meus.
Et non dicitur Glória Patri, sed Antiphona prædicta repetitur.
Incepta prima Antiphona, Pontifex, retenta mitra, stans ante altare, intingit pollicem dexteræ manus, in aqua prædicta, ultimo per eum benedicta, et cum eo et aqua hujusmodi facit crucem in medio tabulæ altaris, dicens:
Sancti + ficétur hoc altáre, in honórem Dei omnipoténtis, et gloriósæ Virginis Mariæ, atque ómnium Sanctórum, et ad nomen ac memóriam sancti N. In nómine Pa + tris, et Fi + lii, et Spíritus + Sancti.
Pax tibi.
Deinde facit ex eadem aqua cum eodem pollice quatuor cruces in quatuor cornibus altaris,
repetens in qualibet cruce verba præmissa .
Sancti + ficétur hoc altare, etc. Facit autem primam crucem in dextera parte posterioris
altaris, id est, ubi legitur Evangelium, secundam in sinistra parte anteriori transversa primæ,
tertiam in dextera anteriori, quartam in sinistra posteriori tertiæ transversa in hunc modum:
MISSA DEDICATIONIS ECCLESIÆ
ORDO MISSÆ
In nómine Patris, + et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
Deinde, junctis manibus ante pectus, incipit Antiphonam:
Introíbo ad altáre Dei.
Ministri respondent:
Ad Deum, qui lætíficat juventútem meam.
Postea alternatim cum Ministris dicit sequentem.
Ps. 42, 1-5
℣. Júdica me, Deus, et discérne causam meam de gente non sancta: ab hómine iníquo et dolóso érue me.
M. Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me reppulísti, et quare tristis incédo, dum
afflígit me inimícus?
℣. Emítte lucem tuam et veritátem tuam: ipsa me deduxérunt, et adduxérunt in
montem sanctum tuum et in tabernácula tua.
M. Et introíbo ad altáre Dei: ad Deum, qui lætíficat juventútem meam.
℣. Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus: quare tristis es, ánima mea, et quare contúrbas me?
M. Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: salutáre vultus mei, et Deus meus.
℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
M. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in sǽcula sæculórum. Amen.
Sacerdos repetit Antiphonam.
℣. Introíbo ad altáre Dei.
M. Ad Deum, qui lætíficat juventútem meam.
Signat se, dicens:
℣. Adjutórium + nostrum in nómine Dómini.
M. Qui fecit cœlum et terram.
Deinde junctis manibus profunde inclinatus facit Confessionem.
¶ In Missis Defunctorum, et in Missis de Tempore a Dominica Passionis usque ad Sabbatum sanctum exclusive, omittitur Psalmus Júdica me, Deus, cum Glória Patri, et repetitione Antiphonæ, sed dicto In nómine Patris, Introíbo, et Adjutórium, fit conféssio, ut sequitur:
Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Joánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et vobis, fratres: quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et opere: (Percutit sibi pectus ter, dicens:) mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Joánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos, fratres, orare pro me ad Dóminum, Deum nostrum.
Ministri respondent:
Misereátur tui omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis tuis, perdúcat te advitam ætérnam.
Sacerdos dicit: Amen, et erigit se.
Deinde Ministri repetunt Confessionem: et ubi a Sacerdote dicebatur vobis, fratres, et vos, fratres, a Ministris dicitur tibi, pater, et te, pater. Postea Sacerdos, junctis manibus, facit absolutionem, dicens:
Misereátur vestri omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis vestris, perdúcat vos ad vitam ætérnam.
℞. Amen.
Signat se signo crucis, dicens:
Indulgéntiam, absolutionem et remissiónem peccatórum nostrórum tríbuat nobis omní potens et miséricors Dóminus.
℞. Amen.
Et inclinatus prosequitur:
℣. Deus, tu convérsus vivificábis nos.
℞. Et plebs tua lætábitur in te.
℣. Osténde nobis, Dómine,
misericórdiam tuam.
℞. Et salutáre tuum da nobis.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℞. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
Et extendens ac jungens manus, clara voce dicit: Orémus, ei ascendens ad Altare, dicit secreto:
Aufer a nobis, quǽsumus, Dómine, iniquitátes nostras: ut ad Sancta sanctórum puris mereámur méntibus introíre. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Deinde, manibus junctis super Altare, inclinatus dicit:
Orámus te, Dómine, per mérita Sanctórum tuórum, (Osculatur Altare in medio) quorum relíquiæ hic sunt, et ómnium Sanctórum: ut indulgére dignéris ómnia peccáta mea.
Amen.
¶ In Missa sollemni, Celebrans, antequam legat Introitum, benedicit incensum, dicens: Ab illo + benedicáris, in cujus honore cremáberis. Amen. Et, accepto thuribulo a Diacono, incensat Altare, nihil dicens.
Postea Diaconus, recepto thuribulo a Celebrante, incensat illum tantum. Deinde Celebrans signans se signo crucis incipit Introitum: quo finito, junctis manibus, alternatim cum Ministris dicit:
Kýrie, eléison.
Kýrie, eléison.
Kýrie, eléison.
Christe, eléison.
Christe, eléison.
Christe, eléison.
Kýrie, eléison.
Kýrie, eléison.
Kýrie, eléison.
Postea in medio Altaris extendens et jungens manus, caputque aliquantulum inclínans, dicit, si dicendum est, Glória in excélsis Deo, et prosequitur junctis manibus. Cum dicit Adorámus te, Grátias
agimus tibi, et Jesu Christe, et Suscipe deprecatiónem, inclinat caput; et in fine dicens: Cum Sancto Spíritu, signat se a fronte ad pectus.
Deinde osculatur Altare in medio, et versus ad populum dicit:
℣. Pax vobis.
℞. Et cum spíritu tuo.
Postea dicit: Orémus, et Orationes, unam aut plures, ut ordo Officii postulat. Sequitur Epistola, Graduale, Tractus, vel Allelúja cum Versu, aut Sequentia, prout Tempus aut qualitas Missæ postulat.
Orémus.
Deus, qui nobis per síngulos annos huius sancti templi tui consecratiónis réparas diem, et sacris semper mystériis repæséntas incólumes: exáudi preces pópuli tui, et præsta; ut, quisquis hoc templum benefícia petitúrus ingréditur, cuncta se impetrásse lætétur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
℞. Amen.
His finitis, si est Missa sollemnis, Diaconus deponit librum Evangeliorum super medium Altaris, et Celebrans benedicit incensum, ut supra: deinde Diaconus genuflexus ante Altare manibus junctis, dicit:
Munda cor meum ac labia mea, omnípotens Deus, qui labia Isaíæ Prophétæ cálculo mundásti igníto: ita me tua grata miseratióne dignáre mundáre, ut sanctum Evangélium tuum digne váleam nuntiáre. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Đ